Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 304
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/304/ sine rationis fulcro disputantur a modernis.

Caeterum, qui omnium optime de hoc argumento

scripserit, est Dominus Ioannes

Maria Ginochius, Clavaro-Genuensis, vir

sane Reipublicae Literariae colendissimus, in

suo celebri opusculo: De gratia et libero arbitrio.

 

 

EXERCITATIO XLVI

Respondet ultimae rationi.

 

Peccata in orbe sunt necessaria; a Deo

igitur efficiuntur.

Respondeo antecedens non modo esse

falsum, sed etiam implicatoria includere: in

formali namque ratione peccati includitur

liberum arbitrium et contingens. Hoc autem

necessario repugnat.

Qui apud nos habentur sapientiores

existimant universali inesse necessarium, qualibet

singulari existente contingenti. Veluti

haec «Quilibet homo existit» est necessaria;

quaelibet tamen eius singularis est contingens.

Et, si tu es, de necessitate es in aliquo

loco, cum tamen, quocunque loco assignato,

contingenter sis in eo. Consimiliter

aliquem peccare necesse est; quilibet tamen

peccans, contingenter peccat. Quare nostrae

rationi respondent necessitatem et contingentiam

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES